Latin
Prop. XXIIII
Giambattista Della Porta, De refractione 138
Unproofread scanNot analysed yet
Sed vera ratio est, quòd senibus pupilla diducitur, reseraturque, vt caetera quoque membra non rectè suo funguntur officio, humor quoque incrassatur, vnde maiori luce ad videndum indigent, &ferè ijs similes sunt, qui mydriasi laborant, necesse enim habent, vt quae videre velint lucidiora sint, magisque coacta, quod vtrumque crystallinis specillis emendatur, hęc enim refractione radios vniunt, &lux multiplicatur in eis, humor enim, quem natura pellucidissimum oculis indidit, sordescit senio, &fit tenebrosior. Interrogati à me senes, cur res longius abstrahant, vt perfectius videant? respondent, propè confusa omnia videri, &hebescere visum, quod non nisi ex pupillae latitudine euenire contingit.