Latin
140.5 to 140.8
Giambattista Della Porta, De refractione 140.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Tertia, quod post neruorum decussationes sunt spiritus communi sensui famulantes, qui imagines illi diiudicandas ferunt, qui si conturbentur, velociter ante, &retro simplicis rei duplicem imaginem exhibent: vt qui ignem circumuertit, nam prius quàm vna pars iudicetur, sequitur velociter altera, &sic altera post alteram, vt igneus circulus conspiciatur. Sic spiritus in anteriore cerebri parte circumuoluti, imagines plures, &se circumuoluentes ostendunt. Postrema ex pupillae morbo accidit, videlicet constrictione, dilatatione, &conuersione à suo situ, vt rerum simulachra contorqueantur. Albertus ab his eadem. Ex opticorum neruorum dimotione, vt quae ab oculis adferantur spiritibus communis sensus, non se contingant in vno puncto, idemque euenire in digiti suppositione. Vel dum mouentur visiui spiritus ex cerebro ad oculos propter inclusum ventum, extra metas à Natura praescriptas mouentur, dextrorsum, &sinistrorsum, apprehendunt rem vnam, quasi duplicem. Vel redundantia eiusdem spiritus in communi sensu intra, tunc reddunt, accipiuntque, &priusquam vna compleatur, inchoat altera, vt vnum stet, alterum moueatur. Sic gutta cadens videtur linea, &mota virga circulus. Vel ex vuae morbo, vt diximus. Inter recentiores perspectiuos Alhazenus, rem exactius docet, dicit enim, quod duae rerum formae ad crystallinum peruenientes, si ibi visio perficeretur, duae vnius rei formae viderentur, sed forma recepta in superficie glacialis pertransit suum corpus, &per foramen opticorum neruorum ad communem neruum peruenit, &ibi altera alteri supponitur, vt ex illis duabus formis vnica efficiatur, &tunc vltimum sentiens, vnam rei imaginem sentit, &dum ordinantur non conprehendit illas, nam si non dum ordinatas comprehenderet, duas sentiret. Ratio quae eos ad id affirmandum duxit, est, quod quando oculus peruertitur à suo situ, res vna geminata videtur, quum vterque oculus suam recipiens imaginem alterum alteri supponere non possit vltimo sentienti, vnde &dexter oculus vnam, sinister alteram sentit. Argumentum afferunt, quòd fiat per opticos neruos, quod quando aliquo morbo humoribus infarciutur, perit visus, &remedijs exinaniti, redit visus. Vitellius rem lineis demonstrat, quae Alhazenus longissimis verbis. Dicit enim quòd in medio cuiusque visiuae pyramidis axis est, qui transit per foramen opticorum neruorum, &quando duo axes in puncto vno coeunt nerui oppositi, puncti circundantes axem alter alteri etiam supponitur, &simul concordant in vltimo sentienti.