Latin
LIBER
Giambattista Della Porta, De refractione 142
Unproofread scanNot analysed yet
Esto visa res ABC, dexter oculus G HI, sinister DEF, pyramis dextra, cuius basis ABC, conus GI. Veniat ad dextrum oculum AC, per neruum opticum concauum HM, vsque ad sensum communem LMN, sic punctus basis A per G veniet in L, &punctus alter basis C per I veniet in N, axis verò pyramidis BH, veniet in M. Sic sinistrae pyramidis punctus basis C, venit per F in N, &punctus A per D in L, &axis pyramidis BE, veniet in M. Sic axis punctus M dextrae pyramidis erit idem cum puncto basis sinistrae, &L punctus basis dextrae, &sinistrae pyramidis, sic N vtriusque quoque pyramidis, &hoc modo congruentes puncti eiusdem rei per vtrunque oculum vltimo deferenti coaptantur. Hae sunt antiquorum, &recentiorum opiniones. Nos autem aliter sentimus Virtus enim sentiens, vidensque vna est, &si duo sint oculi, quae vtrique in paruo temporis momento, vbi necesse erit praesto est, &tam facilè, vt nos met ipsi, quomodo id fiat minimè sentiamus, famulantia instrumenta tam citam eiusmodi virtuti obedientiam praestant, vt prius opus exequantur, quàm imperatum sit. Oculos binos Natura largita est nobis à dextris vnum, à sinistris alterum, vt si à dextris aliquid visuri sumus, dextro vtamur, at si à sinistris sinistro, vn de semper vno oculo videmus, &si omnes apertos &omnibus videri existimemus. Idque his argumentis probamus. Inter vtrumque oculum mediet aliqua tabula, vel paries, vt alterum ab altero disterminet, ac dextro oculo librum opponamus, &legamus, si quis sinistro alterum librum ostendet non solùm non legere, sed neque paginas videre valuerit, nisi breui temporis momento videndi virtutem à dextro oculo subtrahat, mutuetque sinistro. Idem in alijs sensibus euenire videmus, si dextra aure aliquem loquentem audiuerimus, non poterimus alterum sinistra admittere, &si vtrunque audire velimus, neutrum audiemus, vel si ali quod dextra audiemus, tantundem finistra deperdemus.