Latin
LIBER
Giambattista Della Porta, De refractione 144
Unproofread scanNot analysed yet
Quod linearum illa falsa sit imaginatio, ponamus vt strabo, qui pupillas contra se positas habet, quomodo eueniet illa linearum positio, quin rem duplicem non videant? his enim A veniens ad dextrum oculum transiret per G in R, mox in O, at ad sinistrum A per D, per N ad O itidem, sed R in dextra dextri oculi, N verò in dextra sinistrum oculi, &sic ordo visionis peruerteretur, vt dextra sinistra, &sinistra dextra viderentur. Praeterea obliquè aspicientibus omnia eo more peruerterentur hoc modo.