Latin
LIBER
Giambattista Della Porta, De refractione 143
Unproofread scanNot analysed yet
Sic etiam si vna manu scribemus, altera lyram tangere, aut aureos numerare nequimus. Alterum argumentum erit, si quis baculum ante se locauerit, &illum parietis alicui rimae è regione existenti obiecerit, notaueritque locum, quando sinistrum oculum clauserit, non videbit baculum ab opposita rima dimotum: rat o est, quia vnusquisque dextro oculo cernit, vt dextra manu, &pede vtitur, &qui sinistro oculo, manu, aut pede pro monstro habetur. At si dextrum oculum clauserit, illico baculus ad flextram partem accedit. Tertium erit argumentum quòd natura duos oculos alterum alteri fecit, vt alter à dextris, alter à sinistris ho minem ab incursantibus defenderet, &id in animalibus clarius apparet, nam per semipedem inter se distant, vt inbubus, equis, &leonibus videre esti, in auibus alter alteri oppositus est, vt si à destris, vel à sinistris videndum sit, virtus visiua velocissimè accedens, animal sua munia obire possit. Vnde non simul videre possunt rem eandem. Et si quis situm oculorum in homine inspiciat non in recta linea sunt, vt sine oculorum contorsione re eandem inspiciant, &si in recta linea videntur in radice tamen cohaerent. Sed quaeso quae tam dira hominum insania est imaginari spiritus deferre spectra per foramina neruorum opticorum, &naturales spiritus intellectualia simulachra deferri? quomodo per foramina neruorum opicorum transeunt, si nobis diligentissimè intuentibus vix occurrerunt, &adeò tenuissimi, vt obtutum effugiant, si verè foramina dici possunt, &sunt Medicorum plerique, qui perforatos esse negent? Quomodo se simul circa cerebrum se decussant, si se vix tangunt, immo alter ab altero distat? Sed quae laruae eorum intellectum praestringunt, vt putent per tam longum iter deferri imagines per lineas quasdas ad libitum con cinnatas, vt eundem semper situm conseruent? Strabones ab ortu naturae gemina non conspiciunt. Aphrodiseus dicit quòd oculos non sursum, deorsumque deprauatos habent, sed dextrorsum, &sinistrorsum, quod enim oculi suum obtinent situm, idest directum, radij eundem in locum profluant, atque identidem referant necesse est, quod contrarium est antedictis.