Latin
Prop. 2
Giambattista Della Porta, De refractione 159-2
Unproofread scanNot analysed yet
Prop. 2. VONTINGIT nobis saepè tussiensibus, aut euomentibus, Caut in oculis percussis, vt splendorum imagines quasdam foris videamus, quae tamen non foris, sed intus habeamus, quorum quidem rationem antequàm aper iamus, maiorum placita referre non pigebit. Empedocles, vt diximus, ignem in oculis esse dicebat, Plato ignis participes oculorum orbes Deos fecisse, qui non vreret, sed illuminaret, lumenque aliquod oculis inesse, etiam si exiguum; animalia multa, quae noctu vident, argumento esse, quando in tenebris eorum coruscant oculi, &contortis quoque oculis nostris circulum quendam intus planè intueri. Sed Aristoteles id refellit, hoc non ignis ratione apparere, sed expolitionis, nam quicquid laeuigatum, densumque est, sui natura fulgorem habet, sed non eiusmodi, vt actu medium lucidum efficere valeat, vnde quum nigricans illud in oculorum meditullio Crystallinum existimo) politum maximè sit, mirum non esse debet, si splendorem retineat, quod si celerius agatur oculus, fulgere percipiatur, in quiete non ita.