Latin
Prop. 2
Giambattista Della Porta, De refractione 160
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc ideo euenire, quia celeri, &festina agitatione, quod vnum, simplexque est, quodammodo duplum videatur, in eo enim motu nigricans in alium transfertur locum, in quem fulgorem prius emiserat, &priusquàm is deficiat, videt, vt extrinsecus illatum, quo fit, vt videns, &res visa vnum ex stens, duo quodammodo censeantur: quod si tardior esset motus, prius euanesceret coruscatio, quàm nigricans illud dilaberetur. Et in tenebris hoc praecipuè fieri, quum interdiu luminis copia splendorem illum exiguum absorbeat, euanidumque reddat. Haec Aristotelis opinio aliquibus friuola visa est, quum ea pupillae claritas, neque etiam moto oculo ab opposito vidente vnquàm visa fuerit, neque simul esse posse, vt suo existens peculiari loco sui fulgorem conspici possit, tanquàm alio loco residentem, &vnum esse videns, &re visa. Quibus Alexander obijciens respondit, pupillam magnitudine non carere, fieri enim posse, vt illius quota pars sit videns, alia verò, quae videatur, idemque per diuersas sui partes videns sit, &visum, quum fieri non possit, quod vnum duo sint. Sed aliter sensit in suis problematibus, existimans &ipse hanc rationem fallacem, &ad visiuos spiritus refert: abductio enim ventris, &pectoris sursum humores, &spiritus compellit, qui cum ad oculos veniunt, visionem conturbant, deprauantque, vt foris illas imagines ementiantur. Vnde si vapor oblongiori ductu est, imagines etiam hac forma apparere. Item si bilis vaporem illum excitat, aurum imagines imitantur, si pituita albi suspicio occurrit. Ad summum pro figura, caloreque causae visa imaginamur. Alio etiam problemate causam reddens, cur qui in fronte percutiuntur, ignem videant? Dicit spiritus visui accommodatus per ictum extenuatus ardet, profectusque in aerem, talis videtur, qualis per ictum redditus est. Sic enim est duobus lapidibus, aut ferris mutuo attritis aer interueniens ictu extenuatus maiorem in modum in ignem conuertitur, quod idem, &in nubibus euenire certum putat. Sed pudet, profectò pudet insigniores hos naturae interpretes tam puerilia effutire? Quod laeuigatio in oculo splendorem efficiat, quod res celeriter mote suum splendorem loco, quo discessetat derelictum aspiciat, quod pars vna lucida sui partem alteram lucidam conspiciat, quod nigricans (siue pupilla) quę non nisi oscitatio, &inanitas pelliculae vueae est, lucida sit, quod vapores ex pectoris compressione, ictuve accendantur, &spiritus aquei ignescant, quod spiritus, &humores ascendant ad oculos, qui in suis tunicis conclusi sunt, ex cuius ore, nisi mente capti haec possunt excidere? Sed veritatem indagare tentandum nobis est. Dicimus igitur aqueum humorem à Natura lucidum constitutum, vt lucem affinem suam extrinsecus insinuantem recipiat, &quasi oculi portitor speciem ab extimo lumine adductam ad intimum crystallinum traiiciat, in quo videndi vis sita est, idque hoc manifestario argumento probari potest. Si ad hirquos manu oculos comprimas in aduersam partem orbem igneum luminosum, &in medio nigrum intueberis, &si canthos temporibus premes, ad hirquos lumen videbis.