Latin
Prop. 3
Giambattista Della Porta, De refractione 162
Unproofread scanNot analysed yet
Prop. 3. VIBERIVS Caesar praegrandes oculos habuit, &qui (quod mirum esset) noctu etiam, &in tenebris viderent, sed ad breue, &quum primum à somno patuissent, demum rursus hebescebant. Haec ex Suetonio. At Plinius. Tiberio Caesari eam oculor um naturam fuisse, vt expergefactus noctu paulisper haud alio modo, quàm luce clara contueretur omnia, paulatim tenebris sese obducentbus: nec alij genitorum mortalium fuisse naturam. Sed quod mirum in Tiberio Caesare dicit Suetonius, nec vlli mortaliu Plinius: hanc ipse oculorum naturam sortitus sum, plerosque habui amicos. Et complures etiam legi eiusmodi naturae consortes. Sed in huius disquisitione maiores nostros consulamus. Aphrodisęus quęrit cur per noctem inter dormiendum repente oculos aperiamus, &luce percipimus? redditque rationem, quia spiritus videndi coactus amplificatusque in dormiendo vniuersus larga copia erumpit per tenebras, atque elucet, itaque speciem quandam lucis meritò potest conspicari. Et alibi causam red dens cur animalia quaedam noctu cernant, alia minimè etiam ad visiuos spiritus reddit. Inquiens. Qui spiritum visiuum crassiorem habent, quàm vt aerem permeare vsque ad rem videndam valeat, solis absentia refrigeratur, &per noctem crassescit, vt interdiu videre non possit, at interdiu aeris beneficio, qui tenuis, &calidus videt, feles verò hyęnae, &vespertiliones spiritum quidem illum visorium tenuissimum, &lucidissimum habent, ita vt per noctem modicè incrassescens, idoneus ad rerum conspectum reddatur, interdiu verò supra modum extenuatus expanditur, &euanescit. Leones acutiuscula luce pręditi sunt, argumento pupillae, quae praefulget, atque humidae partes oculorum, quae dilucidissima est, (humorem aqueum puto) ob id per solem ingredi acriorem non patitur, &ignem etiam interdiu eam ob rem fugiunt. Mihi autem videtur ob pupillae laxitatem, &aquei humoris perspicuitatem euenire. Videmus enim in noctiuagis animalibus, vt fele, noctua, bubone, &caeteris pupillas vltra modum dilatari, vt sola pupilla sine iride, &albugine conspicua oculi pars videatur. Praeterea eorum aqueus humor pellucidissimus est, vt pręsenti inspectione patet. Et qui pupillis latis prę Praediti sunt, noctu tuto ambulant, vt ferè in tenebris videant, Praecipuè in iuuentute, quando humor pellucidior est. Audiui ab amico, qui tribus mensibus obscuris carceribus occlusus fuerat, &post videre coepit in tenebris, paulominus, ac si in lumine esset, quod euenerat, &pupillae dilatatione in tenebris, ac carceribus exclusus, per multos dies cęcutiebat.