Latin
Prop. 3
Giambattista Della Porta, De refractione 163
Unproofread scanNot analysed yet
Quum ego puer essem nocte intempesta expergefactus interdum cubiculum totum, &quę in eo erant supellectilia clarissimè conspiciebam, &id tandiu durabat, quandiu immotas palpebras haberem, in iuuentute crebriùs, in senectute rariùs, quia aqueus humor crassescens tenebrosior redditur. Sed pręteritis annis, quum id accidisset, animaduerti facie cubili impressa recubuisse, &quum puluinar molle, oculi prominentes, capitis pondere, oculi in somno vehementer comprimebantur: idque quum iterum tentarem, &oculos vehementiùs intus comprimerem, apertis oculis splendorem quendam maximum, sed supellectilia non videbam. vnde animaduerti ex oculorum compressione pupillam dilatari, &pupillam, vel crystallinum à suo loco dimoueri. Hic igitur perspicuus humor vectabulum est specierum rerum in cubiculo existentium ad crystallinum, &hic illuminati aeris vice fungitur, vnde quę intra oculum sunt, extra in parietibus mentiuntur. In cerebri distillationibus, iris circa lucernam apparet, quae intra oculum causatur.