Latin
IO. BAPTISTAE PORTAE
Giambattista Della Porta, De refractione 166
Unproofread scanNot analysed yet
IO. BAPTISTAE PORTAE spectam non deserat, circumferri videt. Aphrodisęus clariùs loquitur. Vinum haustum vaporosam spirituum exhalationem ad cerebrum mittit, qui spiritus quu digeri, &consumi nequeant, prius quàm temporis spatio concoquantur per cerebrum voluuntur, &perturbati ita per conspectiuos neruos ad pupillam profluunt, faciuntque vt obuiae res tales videantur, quales ipsi sunt: affectum enim interiorem foris esse imaginamur, quo fit vt vertigine tantisper tentemur. Mihi verò aliter videtur: nam fieri non potest, vt spiritus ad cerebrum peruenientes per opticum neruum transeant, cuius tam angustus est aditus, si verè aditus est, vt vix quicquam admittat, &in oculum intromissus à retiformi tunica, &à crystallino prępeditur, ne in aqueum humorem pertranseant, nisi enim illuc peruenerint, non perturbabunt visionem. Neque res secundum circulum se mouentur, qui basis est visionis, vt Aristoteles inquit, quia falsum est, &res se habet aliter in visu. Nulla res extra videri potest intra oculum, nisi quę in aqueo humore, aut cornea fuerit. Incalescente igitur cerebro aut vino, aut aliquo symptomate facit, vt vicina quoque ferueant, oculi enim cerebro maximè propinqui sunt, igitur incalescunt, quę calescunt in vaporem soluuntur, qui si liberè spatiari datur, in auram abit, si concluditur, nam ceratoide consepitur, circa eam vertuntur, vt accidit in bullientis aquę lebete, incalescens enim vno latere circumuertitur aqua, sic vapores radialem pyramidem com mouentes, facit vt res à suo loco moueri videantur, non circulariter, vt dicunt, sed à dextro ad sinistrum, vt semper pergat ad sinistrum, &nunquam perueniat. Idem accidit respiciendo lapides sub aquis fluuij delabentis, nam moueri, &excurrere viden tur quum suo loco non redeant, &quanto longiùs res conspecta erit, eo magis circumuolui videtur, proprius verò minus. Res vna, Imo oculo conspecta geminata videri potest. Prop. 6, lin RISTOTELES in problematis rem vnam plures videri Aposse probat, idque multoties vinolentis accidere, atque euenire, vt quum visus comoueatur, nunquam quiescat in re conspe cta, &quod eodem tempore variè cernitur, aliqua prius, aliqua serius occurrunt.