Latin
IO. BAPTISTAE PORTAE
Giambattista Della Porta, De refractione 167
Unproofread scanNot analysed yet
Visus enim visibilia percipit tempore interposito, id ergo quum sępissimè contineat fieri visum, videbitur res repetita, vt duo sint. Sed obscurè admodum Aristoteles loquutus est, veritatem nacti lucidioribus verbis rem aperiemus. Diximus in pręcedenti, quòd res circumferri videbatur, quae suo loco manebat, quia vapores ab humore aqueo eleuati intra ocu lum circumferebantur, nunc eadem de causa si vapores non circumuoluuntur, sed rectà mouentur, vel tumultuariè pulsantes, &commouentes pyramidum latera, res vna quę hoc modo videbatur, eodem quasi temporis momento, alibi conspicitur, &quia visio, &discretio, vt Aristoteles dixit, fit in tempore, quia in ea visione citissimus est motus, res vnà plures videntur. Exemplum habemus in igne, quem si aliquis citissimè circumuoluet, circulus igneus apparebit, &in trochis, qui citissimè circumuer tun tur, punctus in basi, circulus videbitur sic, &in mola pistrini. Vn de ex vehementissima motione vaporum in aqueo humore, duae res videntur vna. Auerroes in sensu, &sensili dicit visum non videre, nisi habuerit integrum organum, &non perturbatum. Iracundus quoque in hora suae irae ex feruenti corporis, &sanguinis calore visus intercipitur, &simplicem rem duplicem videbit, nam vt ebrietas, ita ex irae excandescentia vapores ex aqueo humore suscitantur. Auicenna plures causas affert, praecipua innititur his, quod vbi coeunt optici nerui, ibi duae imagines duorum oculorum videntur vna, sed vapores, vel humores ex cerebro descendentes, &neruos concutientes faciunt, vt res vna plures videantur. Pentheus furijs agitatus quę simpli cia erant duplicata videbat. Virgilius. Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheus Et Solem geminum, &duplices ostendere Thebas. Et Aristoteles etiam causam ad opticum neruum refert. Initia conspectus à vino commouentur, &totum caput sollicitatur, &quum initia conspectus mouentur, idem se applicare non quit, sed quasi partem rei obiectae, vis vtraque conspiciendi attingit, meritò igitur res vna suspicionem recipit geminationis, quod idem &oculo subter oppresso solet euenire, conspectus enim mouetur initium, vt ei coire cum altero non amplius liceat, sed hic motus extrinsecus est, vini autem intrinsecus est, nec quicquam interest, idem enim sequitur qualitercunque aspectum commoueris. In delirijs multa simulachra videntur, quae nusquàm sunt.