Latin
Prop. 7
Giambattista Della Porta, De refractione 169
Unproofread scanNot analysed yet
OS quibusdam propinatis possumus facere, vt quis ea foNris videat, quae intus in cerebro, &in imaginatione fiunt, idque facillimè ex iam adducta ratione, E vino, &cibis sursum feruntur vapores, secum naturam editarum rerum ferentes, atque cerebrum inuadentes imagines, &phantasmata imprimunt, ex quibus orta sunt, at si venenosa quaedam admiscuerimus, &organa, &rerum ordines pertur babunt, vt quae intus fiant, foris putet, nec affectus discernere poterit. Quu puer essem mandragorae vinum mancipio meo propinaui, &non multo temporis interuallo horribilia phantasmata se videre dicebat, à bubus cornibus impeti, quod non alia ratione contigit, nisi quia bouinam carnem paulo ante comederat. Maniaco solauo, vulgo bella donna dicto, &stramonio in vini spiritu propinatis, cum quorundam auium, &quadrupedum cerebro, effeci, vt qui id hauserant, se in eiusmodi animalia conuersos dicerent, &admirationem, risum, &cachinnum spectatoribus patebant maximum, de quibus alibi pertractauimus: &simile videtur id arte factum, quod euenit natura in febribus. Nec mirum si aliquando foras aliquid putamus fieri, quod intus habemus. Aliqua maiora videri, quae verè non sunt. Prop. 9. VOD videndi instrumentum aqueum futurum, iam supra Q demonstrauimus, sed Deus Opt. Max. ne per aquam in visu deciperemur, adeo tenuissimam illam creauit, vt vix ab aere tenuitate defferret. Sed haec aqua in distillationibus cerebri, &in suffusionibus crassescit aliquando, adeo vt veram visionem conturbet, vt non solum irides videamus, sed res aliquato maiores, quàm sint, &in visu facillimè decipimur, vnde putamus res foris maiores esse, quae non sunt, sed humor oculi crassior factus.