Latin
Prop. 7
Giambattista Della Porta, De refractione 170
Unproofread scanNot analysed yet
Et idem est crasso oculi humore videre res in suo esse, quàm sano oculo pyra, vel cerasa aquis mersa, nam multo maiora, quàm sint videntur, vt diximus. Valerius Flaccus. Qualis in Alcidem, &Thesea Rhaesus iniqui Nube meri, geminam Pholoen, maioraque cernens Astra ruit. selmeme heeli smum, imeonseslh nedlu p leun, Bagh uo. ECIPIMVR quoque in visu, quum affectiones vehemenDtium visibilium adhuc in oculis seruamus, &alias res inspiciendo, eiusmodi effectibus affectas videmus, alteratis enim instrumentis, non instrumenta, sed obiecta putamus alterata. Exemplum erit, quum Solis fulgorem, aut globum aspicimus, aut reflexam lucem ex speculis: vel politis corporibus, amoto enim Sole, remanet adhuc in oculis splendoris affectio, &quaecunque spectamus primo flaua, rubraque, mox viridia, caeruleaque: &quousque affectio illa oculis asseruatur, eousque obiecta alterata conspiciuntur. Qui diurotas circumuoluentes aspexerint, &si alio transferant oculos, etiam rotata vertigine omnia circumuolui videbit, quia adhuc in oculis species illa rotationis asseruatur. Sic etiam quum rapidos, &praeter fluentes fluuios spectaueris, quae deinde videbis etiam aufugere putaueris, dum affectionis reliquiae in oculis perdurabunt.