Latin
Prop. VII
Giambattista Della Porta, De refractione 17
Unproofread scanNot analysed yet
Et quoniam anguli LGT, MTI, &NIK sunt recti &aequales, relinquitur angulus AIN maior angulo ATM, &angulus ATM maior AGL: detrahantur ab his aequales anguli OGL, PTM, &QUN, quia ad inuicem sunt aequales ab inferioribus angulis contrapositis: relinquuntur ergo O GA minor ATP, &ATP minor AIQ. Concludimus quòd remotiores anguli refractionis maiores sunt, vt in septima definitione. Quod si extendantur refractionum lineę, vt AG in H, &AT in R, &AT in S, erit S punctus sublimior R, &R ipso H. P. MI Sed Vitellio in hoc falsus est, quod &si aequaliter interse distent in fundo iacentia colorata CDE, non ob id aequaliter distant in aquae summo puncta refractionum GTI, &ob id anguli NI Q maior PTO, &PTO maior LGO: neque ob id falsa demonstratio: nam non tam maior est NIQ, ipso MTP, quin Q IA, non sit maior ipso PTA, vt quis facilè poterit experiri vase aqua pleno, notando in aquae superficie puncta refractionum. Stellae ascendentes ab Horizonte, citiùs videntur, quàm verè sint. Prop. VIIII. VIA horizon semper densi aeris ascendentium vaporum