Latin
Prop. VII
Giambattista Della Porta, De refractione 18
Unproofread scanNot analysed yet
Q &nebularum profundo mergitur, erigentia se astra citiùs nobis conspicua sunt, quàm verè adsint super horizonta. Exemplo rem reddemus clariorem. LLIE Non dum oriens astrum sit M, sub horizonte BAH, transiens eius imago per densitatem Sphaerae vaporum FGL, in puncto G refrangitur, &ad oculum tendit existentem in A terrae globi superficie DAC, &venit fracta, quae extendatur in rectum, quousque cum catheto erecta ex CM, occurrit in N. Vnde stella quae adhuc sub horizonte latet M, erit nobis conspicua in N, vt de nummo diximus pelui aquae proiecto. Obid apud eos, qui tempestates praenoscunt, quando Sol citius solito super horizonta apparuerit, signum est futurae pluuiae, quia tunc inter oculum &stellam non pauci, &crassi vapores interijciuntur. Plano rotundo perpendiculariter inspecto, concauus videtur, &maior. Prop. χματ ISCYS magnus sub aquis iacens, &perpendiculariter Dinspectus, concauus videbitur: nam extremitates suae circumferentiae centro sublimiores videntur, &ob id se ipso maior. Ratio ex superior i pendet: nam pars quae longiùs ab oculo distat, sublimior videtur, ¢rum in suo loco, videbuntur semidiametri obliquae, &ob id maiores. Afferemus exemplum.