Latin
LIBER NONV
Giambattista Della Porta, De refractione 189-2
Unproofread scanNot analysed yet
transmittit. Nullo colore intaminata est, quod colorum omnium hipostasis futura erat. Rationes, quibus nosmetipsos persuademus excolorem esse, hae sunt. Recipiens debet esse denudatum à natura recepti, materiam primam quia quamque formam acceptura erat, ideo omni for ma orbatam dicit. Chamaeleon nullo colore spectatur, vt omni momento versi coloris mutationis esse possit, nam subinde colores mutat, totoque corpore reddit quoscunque attigerit. Sic &polypus. Superiori libro de visione, diximus lucem omnem visibilis obiecti colorem indui, eundemque nostris obtutubus, deserre, vnde si aliquo colore conspurcaretur quomodo sincera, non spuria, adulterataque è corpore fluentia simulachra oculis remittere potuisset?