Latin
LIBER NONV
Giambattista Della Porta, De refractione 190
Unproofread scanNot analysed yet
Lux enim haudquaquàm inoffensae perspicuitatis per rerum colores illabens, seseque eis permiscens, falsa colorum specie visum nostrum deludit, in sepum accensa, pro caeruleo viride, pro viridi flatuum, pro flauo album, &omnia denique sua eitrinitate defaedat. Pictores, &textores qui colores lucernis seligunt, falluntur, alterum pro altero substituentes. In officinis aerarijs, lumen albedinem fuscam, roseum squallidum, &tandem spectantium ora diro pallore effusa repraesentat. Idemque in accenso sulphure euenit. Altera ratio. Lux est colore viduata quia tenuissima, ne dicam incorporea, nam color corporis est accidens, quomodo igitur colorata esse potest, si est corporis expers? etsi colorata esset videretur. Lux per duo foramina transiens intra cubiculum, vt nil in medio attingat, non videtur, igitur sine colore. Sed è Sole vnde emanat, sorditudinis nescia per caelestes orbes pura transmittitur, at sublunari hoc mundo per elementa fluens, tingitur, inficiturque, vt oculis nunquàm sincera occurret nostris. Non igitur lux alba, vt Aristoteli visum est, nisi eius assectatores pro alba excolorem interpretarint: sed debent, qui docent castigatè loqui, ne ipsi, &legentes in praecipites salebras incidant, nullibi enim alba, pallidaque lux conspicatur, nisi accenso in sulphure. Colores fulgidos haudquaquàm ex luce, &opaco fieri. Cap. 2. VCEM fulgorem tantum ex colorem diximus, nunc autem Equomodo ex luce fulgidi colores oriantur vestigare tentandum. Sed primum maiorum placita discutiamus. Putabant veteres ex opaco, &varia lucis positione colores fulgidos fieri, in exemplum adducebant columbarum ceruices, quae vtcunque deflectantur, varias colorum species demonstrant. Disertissime Nero Caesar dicebat. Colla cytheriacae splendent agitata columbae. E varijs quoque coloribus pauonum ceruix, quoties aliquo deflectitur, nitet, ex varia lucis positione, quam prout rectam, vel obliquam receperint, ita coloratur. Lucretius.