Latin
Prop. VII
Giambattista Della Porta, De refractione 19
Unproofread scanNot analysed yet
Sit vas BCDE, discus in fundo iacens DHILMNE, oculus in perpendiculari respiciens A, aquae superficies BGTQZX PC, linea perpendicularis AL. Punctus D venit ad G, refrangitur ad A oculum, extenditur AG in F, ibi occurrens perpendiculari DFB, punctus D videbitur in F. Sic punctus H propè Dvenit ad T, refrangitur ad A, extenditur A T in R, ibique occur rit perpendiculari ex H erectae HRK: sic H videbitur in R. Eodem modo punctus Iper Q in A, extenditur in S, semper humilior. Idem eueniet ex alia parte: nam punctus E per P venit in A, extendatur AP in O, &E punctus in O videbitur. Et N per X ad A venit, extenditur AX, peruenit in Y, &N videbitur in Y. Sic M per Z venit ad A, extenditur A Z in †,&punctus Merit †. Extensis lineis per puncta FRSL, <YO videbitur planus discus DHILMNE, obliquus FRSL†YO, &quia maior linea FL ipsa DL, &OL ipsa LE, videbitur maior &concauus. Ex refractione sub aquis omnia maiora sua forma videri. Prop. XI. LTERA erit refractionis fallacia, quòd omnia, quae sub Maquis videntur, maiora videntur. Sed quia maiores nostri multipliciter falsi sunt, priusquam veritatem aggrediamur, eorum opiniones ad stateram expendemus. Aristoteles in Problematis, Euro spirante omnia maiora videri dixit, quòd eo flatu aer obscurior, &caliginosissimus reddatur. Idemque in Meteoris dixit. Sed ratio reddenda erat, cur in aere obscuro, &caliginoso omnia maiora viderentur.