Latin · Dactylic hexameter
LIBER NONV
Giambattista Della Porta, De refractione 191
Unproofread scanNot analysed yet
Qualis enim caecis poterit color esse tenebris
Lumine qui mutantur in ipso, proptereà quòd
Recta, aut obliqua percussus luce refulget?
Pluma columbarum quo pacto in sole videtur:
Quae sita ceruices circum, collumque coronat.
Nanque aliàs fit vti rubro sit clara pyropo:
Interdum quoddam sensu sit, vti videatur
Inter caeruleum virideis miscere smaragdos.
Caudaque pauonis, larga cum luce repleta est,
Consimili mutat ratione obuersa colores:
Quin, quoniam quoddam gignuntur luminis ictu,
Scilicet id sine eo fieri non posse putandum est.