Latin
Prop. XI
Giambattista Della Porta, De refractione 200-2
Unproofread scanNot analysed yet
Prop. XI. necessariam. TAM diximus colores quomodo generentur, nunc ad alias difficultates accedamus, &primum quomodo &Sole, &nube oriantur, mox ad rotundationem peruenturi. Aristoteles satis prolixè probare nitutur reflexionem fieri ex oculi nostris ad Solem per nubem: quam opinionem Plutarchus quoque sequitur. Seneca ex Aristotele hoc modo. Nubis iam in guttas versurae. nec dum tamen pluit, singula stillicidia singula specula esse, à sin gulis ergo imaginem reddi Solis. Deinde multas imagines, immo innumerabiles, &deuexas, &in praeceps transeuntes confundi, itaque arcum multarum imaginum Solis confusionem esse.