Latin
Prop. XI
Giambattista Della Porta, De refractione 201
Unproofread scanNot analysed yet
Haec sic probat. Pelues mille die sereno pone, &omnes habeant imaginem Solis, at contra ingens stagnum non habebit nisi vnam imaginem, quia omnis circumscripta laeuitas, &circundata suis finibus speculum est, ergo stillicidia illa infinita totidem specula sunt, totidemque Solis facies habent, haec contra intuenti perturbatae apparent, nec dispiciunter interualla quibus singula distant, spatio prohibente discerni, vnde pro singulis apparet vna facies turbida ex omnibus. Ab omni enim lenitate acies suos radios replicat, nihil lęuius aqua, &aere, ergo ab aere spisso visus noster in nos reddit, longè autem visum nostrum nobis remittit, qui crassior est, &peruinci non potest, sed radios nostrorum luminum morantur, &eo, vnde exierint, ressectit: sed quia parua sunt Solis colorem, sine figura exprimunt. Deinde quia iu stillicidijs innumerabilibus, &sine interuallo cadentibus reddatur idem color, incipit facies esse non multarum imaginum intermissarum, sed vnius longae, atque continuae. Sed hic multa sunt refellenda. Primò quòd non ex oculis per nubem ad Solem fit reflexio, sed contrario modo, vt probauit libro de anima. Sed haec abeant, quia leuia sunt. Secundo dicimus ad iridem generandam non esse necessariam reflexionem, sed refractionem, ex guttis enim, stillicidijsque &corporibus diaphanis non fit reflexio, sed refractio, reflexio enim, à densis, politisque coporibus, quomodo igitur ibi fieri potest reflexio, si nulla adsunt densa corpora, sed tantum diaphona? Et si per reflexionem fieret iris, neque ad nostros oculos perueniret.