Latin
Prop. XI
Giambattista Della Porta, De refractione 203
Unproofread scanNot analysed yet
Plato in Thaeeteto irim Thaumantis, idest admirationis filiam esse tradidit, non absurdè eius originem explicans. Plutarchus ab eo à Thaumante genus eam ducere mortales rei miraculo adductos finxisse, adludente videlicet ad nominis originem fabula. Cicero libro de natura Deorum. Cur arcus species non in Deorum numerum reponitur, est enim pulcher, &ob eius speciem, quia causam habet admirabilem, Thaumante dicunt esse nata. Plato in Cratylo iis ab eo, quod εἴριν, idest loqui, quod nuntia est. Ab Hesiodi interprete irim dici, quo προ φορικον λογον, ab εἴρω, quod est dico, videntes enim eum, admirantesque orationem proferimus. Albumasar autem arcum daemonis vocat, pro daemone idem quod angelus intelligens, idest arcus angelicae considerationis, tanquam ad eius notitiam humanus intellectus non perueniat. Plinius nubis cauitatem causam esse circulationis dixit. Manifestum est radium Solis immissum cauae nubi, repulsa acie, in Solem refringi. Parianus Artemidorus adijcit, quale genus nubis esse debeat, quod talem Soli imaginem reddit. Si speculum, inquit, concauum feceris, quod sit sectae pilae pars, si extra medium constiteris, quicunque iuxta te steterint, vniuersi à te videbuntur propriores tibi quam speculo. Idem, inquit, euenit, quum rotundam, &cauam nubem intuentur à latere, vt Solis imago à latere discedat, propriorque nobis sit, &in nos magis conuersa. Contra haec SenecaDe speculis duae opiniones sunt, alij enim in his simulachra cer ni putant, idest corporum nostrorum figuras à nostri corporibus emissas, ac temperatas, alij imagines aiunt non esse in spe culo, sed ipsa aspici corpora, retorta oculorum acie, &in se rurius deflexa. Sed nil ad rem haec pertinent, quomodo res videamus, sed quomodo imago similis debet è speculo reddi. Deinde si velis speculum aeri comparare, des oportet mihi eandem laeuitatem corporis, eandem aequalitatem, eundem nitorem, atqui nullae nu bes similitudinem speculi, per medias saepè transimus, nec in illis non cernimus, qui montium summa conscenduut, spectant nubem, nec tamen imaginem suam in illa cernunt. Possidonius contra eos, qui irim imaginem Solis dicunt, caua nube con ceptam dicunt, ait. Id, si ita esset, deberet imago se ingerere nostris obtutubus ex profundo nubis per tantum interstitij, quantum ab occidente est ad ortum, hoc est à Sole ad nubem, quae speculum Solis dicitur, id verò esse falsum euidens comprobat experimentum, quum saepius visatur iris longè ante nubis superficiem, in qua apparet.