Latin
Prop. XI
Giambattista Della Porta, De refractione 204
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea extra speculi centrum imagine apposita cauo speculo obuersa videtur, ideo rotunda Solis circumferentia sursum versa nobis infra versa videri deberet: sed hoc absurdissimum est. Contraria huic opinioni Nicolas Peripatetici est, ait enim aer, terra, &aqua accedendo, &aer recedendo semper in orbes suas curuabunt superficies, &elatos vapores à frigore in nubem conuersos, Sol feriens eius ima ginem, vt conuexum speculum arcualem ostendit. Sed hoc etia falsissimum est, nam ascendentes vapores recta à terra ad caelum tendunt, vt ascendentes videamus, nec totum hemisferium complent, vt conuexam superficiem recipiant, sed partem ad nos proximam: alia quoque accidunt absurda, quae pudet refellere,