Latin
Prop. XVIII
Giambattista Della Porta, De refractione 214
Unproofread scanNot analysed yet
Prop. XVIII. videantur. SED ratio vera à Mathematicis petenda est: nam teniolae O illae, siue fasciae, quae in iridis circumferentia circumductae sunt, dum in sublimi videntur, obliquè videntur, secus autem euenit, quando sunt circa terram, nam rectè videntur, &vbi in sublimi contractae videbantur, hic in imo explicatae. Quod exemplo clarius patebit. Esto Sol A in hac prima figura, saucians nubem roscidam ECFD supra Horizontem erectam. Radius A feriens nubis partem E, veniret in G, sed labens propter refractionem, in F peruenit, oculus existens in B videt puncta extremarum teniarum, erit BE, BF, &sub angulo EBF videbit tres iridis colores in linea EF. Secus autem eueniet in secunda figura, nam Sol ascendens puta ad 42 gradus in A, &sit nubs in eadem distantia à B, oculo in L, &eiusdem latitudinis LFIM feriat Sol nubem in I, radius non procedit in G, quoniam nubs densior, refrangitur in F, trahatur linea à puncto B in I, &altera ad punctum F, finis refractionis, videbitur igitur linea colorata IF sub angulo IBF, qui maior est superiori angulo EBF, ibi enim obliquè, hic directè, vt patuit in superioribus, vt quae obliquè viderentur longè minora, quàm quae directè, si omnia proportione fiant.