Latin
Prop. XVIII
Giambattista Della Porta, De refractione 215
Unproofread scanNot analysed yet
In iride caelesti sunt apparentes non veri colores. Prop. XIX. INQUIT Plutarchus meteoricarum affectionum alias esse Tex substantia, vt imber, grando, alias ex specie nullam habere substantiam, vt arcus Possidonius non putat veros colores: nam si vllus esset in arcu color permaneret, &videretur eò manifestius, quò proprius, sed imago arcus è longinquo clara est, interit quum è vicino est ventura. Sed his non consentit Seneca, sed dicit nubem colorari, &eius colorem non vndique videri, nam ne ipsa quidem nubes vndique apparet, nubem enim nemo, qui in ipsa est videt, nec mirum si eius color non videtur ab eo, à quo ipsa non videtur, atqui &si ipsa non videtur, est tamen color, itaque non est argumentum falsi coloris, &si ipsa accedentibus apparere definit. Idem enim euenit nubi, nec ideo falsa est. Praeterea dum dicitur tibi, nubem Sole suffectam, non dicitur immixtum esse colorem, velut duro corpori, &manenti, sed fluido, &vago. Insuper dicis omnes fulgores paulatim discuti, huius repentina facies, &interitus. Respondetur proprium esse speculi, quod non per partes struitur, quod apparet, sed statim totum fit, aequè cito omnis imago in illo aboletur, quàm ponitur. Pythagorici dicunt non esse veros colores, quod diu non permaneant, neque id euenire subiecti ratione quod in dilapsu sit constitutum. His respondetur non veriorem esse hominem diuturnioris vitae, quàm qui statim productus commoritur. Aristoteles, Alexander, &alij, non veros colores vocant, sed συμρασης, qui enim ex refractione sunt colores, mendaces colores sunt, non enim vbique, nec à quocunque oculo videntur, vt diximus, sed in eo angulo oculo constituto, &si quis esset in eo loco, vbi colores sunt, eos non videret. Veri colores dici debent, qui ex elementorum misturis componuntur. Sunt etiam veri colores, qui ex refractione Solis in crystallino prismate videntur, qui &si refractione lucis, &diaphani aere densiores causentur, videntur in pariete, &ab omni oculo, &ab omni situ conspiciuntur.