Latin
Prop. XVIII
Giambattista Della Porta, De refractione 216
Unproofread scanNot analysed yet
De duplici iride nostrorum maiorum opiniones. Prop. XX. Ec minus difficultatis habet geminatę iridis disquisitio, recensebimus maiorum opiniones, quàm variae, &à veritate aberrantes. Obseruauimus anno 1590. Sole Occidente superioris iridis eleuationem XXXXII graduum, &inferiorisXXXVIII. vt quatuor graduum esset vtriusque intestitium. Nicolaus peripateticus dicebat binas irides aliquando videri, &esse à Sole, &Luna genitas, vt Sol vnam, alteram Luna gigneret, sed quam futilis sit haec opinio, arguit experientia, quod absente Luna à nostro hemisphaerio duplex iris visa est. Alia fuit opinio opticorum temporis Alexandri, quod haec secunda iris esset reflexio primae. Albertus exemplum affert, probatque hanc opinionem eiusmodi experimento. Fiat vitreus arcus in tres partes diuisus, cuius suprema circumferentia rubea, media flaua, tertia viridis, &decenter aptatus teneatur contra Solem, vt ab eo in opposito pariete ijdem colores reflectantur. Imaginatur nanque colores primae iridis trausfundi, vel reflecti in alia nube à prima distanti, &sic duplicatam iridem videri. Sed opinio multipliciter falsa est. Primo si colores ex prima transmitterentur, colores essent eodem ordine constituti, vt primi, sed quia contrario modo. Eadem fuit Cardani opinio. Sed latius refellitur à Scaligero. Dicunt alij geminatas irides, ex geminata nubium oppositione, quia non plus quàm duae esse possunt, altera in inedia aeris regione, altera in ima, inferior habet guttas maiores, quia crassior materies, inferior minores, quia subtilior, ob id languidior color: &haec est quoque Alexandri opinio, aliter quàm Aristoteles verba sonant, interpretando. Dicit enim quod à secunda iride fit refractio à prima ad Solem, quod in textu abest, sed refactio à prima. Sed si id esset, colores eodem modo ordinarentur, vt in subiecto exemplo. Sol A, ferit primam nubem BC in B, oculus F. Videt BC colores, sic Sol idem feriens superiorem nubem DE, &oculus F vidit refractionis lineam DO, sic duplex colorum ordo.