Latin
Prop. XXII
Giambattista Della Porta, De refractione 217-2
Unproofread scanNot analysed yet
Prop. XXII. In terstitium inter duas irides esse excolorem. Ivtorsit Alexandrum doctissimum Peripateticum difficillima quaestio, cur media nubes, quae inter vtramque iridem iacet, excolor sit, &non tota punicea. Idque euenit quod non putabat duas irides in duas diuersas nubes fieri, in cuius medio aer est, &non nubes asperginosa. Euenit quoque alia ratione quia anguli, qui colores videre faciunt, non sunt illius quantitatis, quae ad colorum visionem requiritur, namradij illi oculares eo modo nubem feriunt, quo inferiorem, sed contrarij primis, &ijdem sunt. Nam supremam iridem videbamus angulo VAR, infimam verò FAI, trianguli similes &proportionales, ita vt binas irides videre non refragratur primę positioni. Prop. XXIII. Iridem ex lunari radio generari posse. CENECAait arcum in nocte non fieri, aut admodum raro, quia Luna non habet tantum virium, vt nubes transeat, &illis colorem suffundat, qualem accipiunt à Sole perscriptae. Aristoteles fieri posse non inficiatur, sed Luna plena, &in occasu, vel ortu posita, dixitque annorom spacio quinquaginta bis apparuisse. Neuterici nulla ratione hoc dictum putant, nam in vno anno bis visam scribunt, qui Aquilone flaute, &Luna in meridie constituta. Plinius non fieri noctu, quamuis Aristoteles prodat aliquando visum, quod tamen fatetur idem nisi quartadecima Luna posse. Ego autem noctu fieri posse non inficior, nam aqua in Lunae lumine noctu ore insufflata iridem ge nerabat, sed exilem, &penè perspicuam, vnde multo majus à lunaribus radijs fieri assentirer. Arati interpres Theui &Anaximenis referens opinionem super affectione huiusmodi. Et no ctu, inquit, fieri astruit, sed perraro quoniam non semper plenilunium.