Latin
Prop. XXI
Giambattista Della Porta, De refractione 218
Unproofread scanNot analysed yet
CDEFGHI, Solis radius AF, erit FG prima pars flaua, GH secunda viridis, HI tertia pars caerulea, erit oculus M, ergo FMG videt flauum, GMH viridem, GMI caeruleum, &si voluatur nubs circum circa faciet tres circulos, flauum, viviridem, &caeruleum. Radius igitur prior AFL, refractus FI, adhuc validus &robustus transit nubem alteram occurrentem NOPQUSTV, &percutit punctum R, transiret in X, sed relabitur in V, di uiditur nubs in tres partes, prior R. SNO flaua, STOP, secunda viridis, TVPQcaerulea, &quia linea diuisa RS, ST, TV ex inferiori parte videri non potest, vt in prima ab oculo M videbitur ex superiori, vnde prior pars &non firma RS videbitur, secuda ST, tertia TV, vt angulo superiori VMT videatur cęrulea pars TVQP, angulo SMT videtur media pars S TOP, &angulo SMT videtur prima pars RSNO flauam, si igitut circumducantur puncta RSTV, faciet qua tuor circulos, tres tenias continentes, quarum maior vltima caerulea, secunda viridis, tertia flaua, &maior flaua, secunda viridis, tertia caerulea, vt concaua superioris &onuexa inferioris flauae sint teniae.