Latin
Prop. XXII
Giambattista Della Porta, De refractione 225
Unproofread scanNot analysed yet
Virgarum colorem eisdem causis prouenire. Prop. XXVII. RISTOTELES causam perscrutatus, ait, Quum ex obliAquo Solis fuerit aliqua nubes materiam habens inaequalem, vt aliqua in parte sit densa, in aliqua autem rara, &rursus aliqua aquosior, in aliqua aerosior, tamen ad Solem ab eiusmodi facta refractione, per pusilla quidem specula non cernitur figura solaris: at Solis color intus apparet in parte nubis aliqua rutilans, in aliqua verò viridis, in aliqua flauus ob nubis inaequalitatem, &speculorum dissimilitudinem. Vocant bacellos huiusmodi ostensiones, quod per rectas quasdam spectentur lineas. Auerroes &Suessanus has virgas se nunquam vidisse fatentur. Plutarchus virgas esse dicit affectiones quasdam, quae partim per substantiam, partìm per speciem fiunt, quippe in nu be quidem cernitur, sed colore non proprio, sed alieno, cuius speciem praeseferunt. Seneca virgas nil aliud esse dicit. nisi im perfecti arcus colores, nam facies quidem illis picta, sed nihil cur uati habent, &in rectum iacent, fiunt autem iuxta Solem ferè in nube humida, etiam se spargente, itaque idem est illis, qui in arcu color, tantum figura mutatur, quia nubium quoque, in quibus extenduntur, alia est. Mihi autem experienti duobus modis fieri contigit, &de his puto Aristotelem intellexisse. Primo claudendo cubiculi fenestras, &per foramen Sole transeunte, videntur eius radij quasi virga, vel bacellus per obscuritatem transire, huic aquam ore insufflando videbitur virga, vel radius ille coloratus irinis coloribus, sed per longum, eo modo quem diximus, quando homo existat in centro iridis vertens se ad latus, ore aquam proiiciendo, videtur iris dependens, &irinis coloribus coloratum, teniae à summo ad imum dependentes, flaua primo, viridis mox, postrema cęrulea. Aristoteles ait oportet inspicientem esse à nubis latere, quod ab iride est differens: quae quęrebat Solem à tergo in eadem linea cum iridis centro. Alio quoque modo experti sumus. Bacellum ligneum accipientes, sed praestat, vitreum, &aquam insufflando bullis, &guttis operiemus, &Soli per longum op positum, videbimus quasi opalum coloratum, qui lapis irinis coloribus decoratur, vnaquaeque enim gutta dictis coloribus colorabitur. Vnde si aer roscidus, &radij Solis per densam nubem penetrando eiusmodi coloribus induuntur. Ob id Aristoteles quęrebat aquosam &bullosam nubem.