Latin
Prop. XXVIII
Giambattista Della Porta, De refractione 226
Unproofread scanNot analysed yet
Prop. XXVIII. Halo iisdem causis coloratus videtur. J Tex Aristotele habetur. Halo fit diu circa Solem, noctu circa Lunam, &vbicunque sydus est, fit ex refractione, &ex nube roscida, quae sit inter oculos nostros, &astrum, &videtur hic circulus circa astrum, quasi astri corona. Causa rotunditatis est eadem, quae in iride: nam ab astro ad nubem trahitur linea, quae refracta ad nostrum oculum peruenit, nec vmquam peruenit nisi anguli, qui sunt incidentiae &refractionis sint aequales. Exemplum apponemus. Esto Sol A, oculus noster C, nubes roscida GFEDNMLIH, radius oculum &nubem penetrans AGBC, radius à Sole ad nubem AE, &ex E ad oculum C, sic AT ad oculum C. Sic AF, FM, ad C, &AH, HN ad C, aequales sunt omnes lineae à Sole ad nubem, nec esse aequales possent omnes, nisi ad circulum essent, &inde à nube ad oculum aequales, &lineae à centro ad circumferentiam aequales EBI, IBM, HBN, necesse est igitur halonem rotundum videri, angulus enim BIC, &BEC aequales, &BNC, &BMC, &reliqui aequales, qui anguli, vt diximus in iride, sunt in causa, vt colores ex refractione videantur, aliter tota nubes colorata esset. Plutarchus.