Latin
Prop. XXX
Giambattista Della Porta, De refractione 229
Unproofread scanNot analysed yet
Erit terrae globus AD, circulus primus crassos vapores continens D, secundus medios C, supremus, in quo tenuissimi B, sit vmbra vaporum feriens Lunae faciem E, quae quia primum &supremi circuli est rubri coloris Lunę faciem foedabit, in H verò dimidium medij circuli vt rubei, &viridis coloris Lunae facies maculetur, in F verò duorum circulorum colores subibit, rubri, &viridis, in G autem trium circulorum colores rubri, viridis, &caerulei. Ex his coloribus naturaliter futuri anni, vel instantis qualitates praecognosci possunt. Alibi Astrologorum opiniones refellemus. Ex luce, &densiore caeli parte lacteum circulum fieri. Prop. XXXI. DLVTARCHVS Philosophorum opiniones referens haec ha