Latin
Prop. XXX
Giambattista Della Porta, De refractione 229-2
Unproofread scanNot analysed yet
bet. Pythagoreorum quidam stellae esse efflagrantiam à sua sede deciduae: hunc autem, qua peruolitarit tractum circulariter perusisse, quo tempore aurigante Phaethonte caelum conflagrasse dicitur. Quidam Solem iam inde sub initio illac iter fecisse. Sunt qui speculare esse visum putent, Sole fulgores in caelum referiente: quod in arcu caelesti, &in nubibus contingit. Metrodorus Solis transmeatu fieri, esse enim hunc solarem circulum. Parmenides spissi, rarique mixturam lacteum reddere colorem.