Latin
Prop. XVI
Giambattista Della Porta, De refractione 26-2
Unproofread scanNot analysed yet
impedire possint nauis visum, sed eius causa est medij densitas, in qua nauis est, ex eo nanque vapores continuo eleuantur, vt roscidum aerem reddant, vt nauis ferè sub aquis videatur. Exemplum apponemus. Sit nauis altitudo AB, supra maris superficiem CFB, sit roscidus &vaporosus aer EOFAB, tenuis verò EOFGHC, vbi oculus I, à puppis signo A veniat linea AO, &si in longum produceretur veniret in G. Punctus refractionis O, ducatur per pendicularis super superficiem terminantem vtrumque medium EOF, &sit perpendicularis HOL, declinabit igitur à perpendiculari ad oculum, scilicet recedet ab OG, &veniet ad OTad oculum existentem in I, extendatur IO veniet ad B, summitas ergo puppis nauis A, videbitur in B, maris ima superficie. Consultiùs igitur Ptolemaeus in primo Almagesti, non signum locat in naui, &minima eius elongatione, sed ad quemcumque locum nauigantes accedant, paulatim eorum magnitudines augeri videntur, quasi ab ipso mari emergentes, quae antea ob nimiam longitudinem submersa videbantur. Diximus quoque in 13. prop. omnia in aquis breuiora videri. Posset &aliquis dicere, quòd densius medium de facili visum impedit; vt rectè nauis videri possit. Vel quòd vndarum motus circa nauim intercipit visualem lineam, quae &si circa nauem pauca, substollitur ad oculum longè existentem. Sub aquis existenti omnia quae sub aquis sunt confractè videntur, vt in aere