Latin
Prop. XVI
Giambattista Della Porta, De refractione 29
Unproofread scanNot analysed yet
Sic vas ABCD, aqua semiplenum vsque ad EFG, &pars eius GMEF infra sit aqua plena, sitque vna eius costa EMH, &EM extra aquam MH infra, igitur MH sublimior videbitur, &fundum ex hoc coarctabitur, &sic de caeteris intelligendum. Clarius loquemur. Sit aqua MFE, oculus A, latus obliquum semisubmersum EMGH, sit EM supra aquam, MH sub aqua H videbitur in L, G in I sublimus, magis ergo inclinatum latus M H sub aqua, eo supra aquam ME, magis obliquum, &minus. Quae longè in aquosis locis conspiciuntur, ex refractione profundius Prop. XVII. mergi videntur. EN aquosis locis, palustribus, fluminibus, &mari è longinE quo conspecta omnia, humiliora, &quasi profundiùs mersa conspiciuntur. Huius rei naturalem causam reddere curantes, vt author sphaerae, his probant aquae sphaericitatem indicijs. Vt si quis abeuntis nauis signum in puppi ponat, vbi non procul abierit, huius signi diligetiùs visuro aufertur obtutus, &huius causam esse aquae tumorem. Sed miror profectò istius viri rationem: quum in tam vasta mundi magnitudine viginti, aut triginta millia . p.