Latin
Prop. XV
Giambattista Della Porta, De refractione 27
Unproofread scanNot analysed yet
Prop. XV. JITRVVIVS de aedificiorum proportionibus loquens, Vdocet quòd in nauibus remi, quum sint sub aqua directi, tamen oculis infracti videntur; &quatenus eorum partes tangunt summam planitiem liquoris, apparent (vti sunt) directi, quum verò sub aqua sunt demissi, per naturae perlucidam raritatem, remittunt enatantes ab suis corporibus fluentes imagines ad summam aquae planitiem, atque ibi commotae efficere videntur infractum remorum oculis aspectum. Hoc autem, siue simulachrorum impulsu, seu radiorum ex oculis effusionibus (vt physicis placet) videamus, vtraque ratione videtur ita esse, vti falsa iudicia oculorum habeat aspectus. Sed falsum est id, quia species mersi remi non ad aquae superficiem summam suam imaginem mittit, sed infra aquam est. Alij sunt, qui remi fractam speciem dicunt. Sed hoc etiam falsum, nam species duaesunt, &quae ab aere, &quae ab aqua.