Latin
Prop. XV
Giambattista Della Porta, De refractione 28
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ratio est quòd remi pars sub aquis mersa propinquior superficies aquae apparet, quàm sit verè, at pars ea extra aquam, suo loco videtur, igitur duae istae partes in continuum directae apparere non possunt, videntur ergo fractae. Veritatem lineis explanabimus. Sit aquae summum FBCDE, baculus semimmersus GBH, super aquam pars extans GB, sub aquis BH, imum baculi punctum H, veniat ad aquae superficiem ad A oculum per D, extendatur AD in rectum in M, &eleuetur cathetus HM ab H, &oc currat AD in M, punctus ergo H erit M. Sit altera pars baculi in medio I, venit ad aquae superficiem per IC ad oculum A, per CA, extendatur in rectum in L, &eleuetur cathetus ab I, &oc curret in L, igitur punctus Ividebitur in L. Continuentur ergo partes MI. B, erit pars sub aquis MLB, &sublimior videtur ipsa HIB, non continuatur in directum cum ipsa BG, ergo fra cta in B apparebit. Vasa aquis semiplena fundum minùs ostendunt.