Latin
Prop. XX
Giambattista Della Porta, De refractione 32-2
Unproofread scanNot analysed yet
Prop. XX. EFRACTIONE luces &colores debilitantur, de Rijs loquendo, qui sub aquis respiciuntur, nam excoloratiores, &obscuriores videntur, quod passim clarè patet experimento. Immo si sub turbidis aquis aliqua conspiciantur, tene brosiora videntur. Nubes, quae per lacus videntur, qui ferè sem per turbidi sunt, obscurique, turbidiores, obscurioresque nostris oculis offeruntur. Idem Seneca docet. Quoties defectionem Solis volumus deprehendere, ponimus pelues, quas aut oleo, aut pice implemus, quia pinguis humor minus facile turbatur, &ideo quas recipit imagines, seruat. Apparere autem imagines non possunt, nisi in liquido, &immoto. Tunc solemus notare quemadmodum se Luna Soli opponat, aut illum tanto maiorem subiecto corpore abscondat, stellae in aere claro videntur splendentes, &clarae, vnde ex his apparet prognosticon tempestatis: nam quando obscurae sunt, medium densum, roscidumque &aquosum praedicunt, clarae verò serenitatem, &Boream spirantem. Aratus de coloribus Lunae loquens. Prospice vel plenam, vel prospice dimidiatam, Aut hanc crescentem, aut ad cornu rursus euntem, Mensis cuiusuis atque excipe signa colore. Si pura omnino fuerit, tu crede serenum Venturum tempus, ventos, si plena rubore: Si nigrans, pluuias ruituras aethere ab alto. &c. XXI. Prop. Commoto medio ex refractione res moueri videntur. E stellarum scintillatione disquirentes maiores nostri