Latin
Prop. XX
Giambattista Della Porta, De refractione 35
Unproofread scanNot analysed yet
multipliciter falsi sunt. Aristoteles dicit stellas fixas scintillare, &Solem orientem, occidentemque, atque id euenire ex maxima distantia, nam visus ad sydera vsque porrectus nutat, caligatque, vnde scintillatio ipsa causatur, nam planetis non con tingit propter propinquitatem. Sed hoc falsum: nam Venus, Mercurius, &Mars scintillant, &si non ita euidenter, vt stellae fixae. Praeterea oculi facultatem ad stellas ferri affirmat: quod est quoque falsum. Et si ex distantia fuerit, cur Saturnus non ita scintillat, quum octauae sphaerae propinquior fuerit, &prae caeteris minus scintil et? Alij sunt qui scillationis causam stellarum fixarum rapidae celeritati ascribant. Sed id coarguitur falsum, quod stellae, quae iuxta polos sunt, tardiùs moueantur, &tamen vt illae, quae in aequinoctiali sunt, scintillant. Vel fortasse triplex octauae, &multiplex planetarum motus, quippe diuersis motibus mouentur, ad dextrum, sinistrum, sursum, deorsumque in varijs axibus titubare, tripudiareque videntur, quum titubatio, &tremor ex contrarijs motibus gigni videantur. Cantuarensis scribit causam esse, quòd stellae vices speculorum obtineant, &radios Solis reflectant, &quum coelestia corpora continuò moueantur, angulus incidentiae varietur. Sic &reflexionis, haec igitur variatio facit quandam vibrationis speciem. Nos autem causam medio ascribemus, quippe semper ventis obturbatur, &inconstans est, quodque nubes densas, &roridos vapores excipiat, facitque vt lineae, quae ad oculos perueniunt, hinc inde moueantur, &varia iaculatione oculos verberent, &quanto longiùs distant, plus lineae refractionum longiùs, ¬abiliùs mouentur. Id conspicere licet in lapillis fluuiorum fundo iacentibus, qui ob rapidum superfluentis aquae motum tremere videntur. Aqua Sole percussa, &mota, quò longiùs lumen iaculatur, eò latiùs, crebriusque mouetur, in proximis locis minus. Stellae quo maiores clariùs, &magis scintillare videntur, vt Venus, &stellae primae magnitudinis.