Latin
LIBER SECVNDVS
Giambattista Della Porta, De refractione 35-2
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER SECVNDVS. πορανγρρεκαγβα PROOEMIVM. E refractione iam visum est in praecedente libro, subnectam speculationes quasdam de crystallina pila, scilicet quomodo solares radij in extimam eius superficiem proruentes, suis statis locis refrangantur: ab antiquis enim praecisè neque loca, neque rationes memoratae sunt. Haec enim pila oculi Specimen refert, nec vera à nobis loca visionum in oculis decerni possunt, nisi de ea paucula quaedam praestrinxerimus, sic de visione sermonem absoluemus. Sed quia pilae refractio reciprocationem, &conuenientiam quandam cum concaui speculi reflexione habet, ideo de eius reflexione nonnihil attingemus, mox ad ea, quae polliciti sumus, reuertemur: perpulchra etiam ad ignis accensionem ostensuri. Sed aliqua sunt nobis subroganda ab omnibus Perspectiuae authoribus accepta. Solis radios aliquos ab eo emergentes sibi inuicem parallelos esse. Praeterea radios veluti rectas lineas se habere, &in geometricis demonstrationibus eam vim, quam mathematicae lineae habent retinere.