Latin
Prop. XX
Giambattista Della Porta, De refractione 34
Unproofread scanNot analysed yet
Accedit ad hoc quòd ascendentes, &descendentes stellae magis lumen vibrant, quia ibi crassiores vapores, rorulentiores, crassioresque. Idem euenit quo venti strenuiùs perflant, magis stellae crispant lumen, immo ex eo prognostica ventorum cognoscuntur: nam ea coeli parte, qua plus tremere videntur, &plus radios suos stellae mouent, &tremulae aerem quatiunt, ex ea parte venti venient, &perflant. Extat etiam experimentum in nostra naturali Magia stellae per fumum visae moueri videntur. Ex refractione Solis radij in vicinia lucis &vmbrae tremere videntur. Prop. XXII. RISTOTELES in problematibus quaerit, cur extreAmum vmbrę tremere videatur? Vel quia Sol rapidissimè fertur? Sed hoc falsum: nam tremor est motus in contrarias par tes, &Sol non ita mouetur. Vel quia mouentur corpuscula inaere, vt atomi, transmeantes enim per fenestras modò de vmbra in lucem, modò de luce in vmbram mouentur assiduè, vnde terminus lucis &vmbrae communis continuò moueri videtur, quum non haec, sed illa hunc in modum soleant agitari? Sed hoc falsum est: nam mundo in loco, vbi atomus nulla, aut vix paucae etiam vmbrarum confinia mouentur. Sed vera causa est medij motus, quod varijs, diuersisque vaporibus repletum, vt diximus in superioribus, figuram omnem disturbat: aer enim qui rapitur non dat potestatem, vt confinia rectè possint conspici.