Latin
LIBER SECVNDVS
Giambattista Della Porta, De refractione 37
Unproofread scanNot analysed yet
Esto Sphaericum concauum speculum CFBA, radius Solis incidens AB, feriat punctum B, reflectatur ad diametri punctum E, dico lineam reflexionis EB, semper esse aequalem lineae DE, scilicet interceptae inter centrum D circuli, &E contactum lineae reflexionis. Quoniam in reflexionibus speculorum semper incidentiae angulus ABD reflexionibus angulo aequalis est, &angulus ABD, aequalis EDB, quia subalternus, ergo angulus EDB, aequalis est semper angulo DBE, &aequalibus angulis aequales bases oppositae sunt, igitur semper reflexionis linea BE par erit semidiametri parti à centro ad vtriusque contactum E. In reflexionibus speculorum concauorum, radius Solis incidens super latus octogoni, reflexus cadit super diametrum perpendiculariter. Esto Solis radius AB, tangens punctum B speculi concaui, distantem à diametri fine F per octauam circuli partem, dico radium BE reflexum super semidiametrum DF esse perpendicularem. A centro D extendito lineas ad puncta AB, &à puncto B, fiat angulus DBE aequalis angulo DBA, &extendatur BE, quousque coeat cum semidiametro in E.