Latin
LIBER SECVNDVS
Giambattista Della Porta, De refractione 38
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam angulus BD A rectus est (quia quadrati diametri in centro ad rectos angulos decussantur) &DA, DB aequales sunt, ergo anguli ad A, &B, aequales sunt, &semirecti, &DBE aequalis est DBA, quia reflexionis, ergo semirectus, &semirectus quoque EDB, quia subalternus DBA; remanet ergo DEB rectus per ea, quae constituunt ternos trianguli angulos binis rectis aequales, ergo BE, perpendicularis. In reflexionibus speculorum concauorum sphaericorum Solis radius quanto sub latere exagoni inferius inciderit, tanto supra à diametri fine reflectitur. Quanto enim radius Solis incidens sub latere exagoni inferius tetigerit, tanto reflexus radius à diametri fine supra ascenderit: cuius ratio est, quòd incidens radius quanto magis diametro haerebit, semidiameter ex centro tangens punctum incidentiae, &diuidens vtrinque angulum incidentiae, &reflexionis, tanto magis anguli angustabuntur, &reflexus radius supra ascendit. Esto incidens radius AB, tangens punctum B, latus videlicet duodecagoni, trahatur diameter DB, &à puncto B, fiat angulus DBE, aequali DBA, dico lineam BE ascendere supra latus octogoni, quod erat perpendiculare supra DF.