Latin
LIBER SECVNDVS
Giambattista Della Porta, De refractione 40
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam pentagoni angulus maior est exagoni angulo per ea, quae probata sunt à Campano supra 12. primi Euclidis. latior igitur angulus vltra diametri finem reflexionis lineam iaculabitur. Hinc specula, quae ex ea semicirculi parte parantur, quae supra exagonum est, vltra speculi fundum incensionis punctum habent, vt libro naturalis Magiae demonstrauimus. Dato incidentiae puncto in speculis sphaericis concauis, punctum reflexionis in diametro reperire. Esto speculum concauum EBAC, punctus in circunferentia speculi B, volo reperire punctum reflexionis in diametro CE.