Latin
LIBER SECVNDVS
Giambattista Della Porta, De refractione 39
Unproofread scanNot analysed yet
Angu lus reflexus exagoni erat–duodecagoni verò -scilicet dimidium, sic octogoni –sedecagoni vero– &sic angulorum cuspides semper ang ustabuntur. In reflexionibus speculorum concauorum reflexionis linea non ascendet vltra quartam diametri. Al C Esto speculum CAB, incidens radius Solis AB, reflectatur in E, dico E esse infra quartam partem diametri, nec vnquam posse vltra quartam diametri partem ascendere. Cuius ratio ex superioribus patet. Diximus enim quòd reflexionis linea EB semper est aequalis diametri parti à centro ad vtriusque concursum, si reflexionis linea vltra quartam diametri partem ascenderet, nunquam esse posset aequalis illi diametri parti à centro ad vtriusque concursum, non igitur vltra ascendet. Hinc est quòd in concauis rotundis speculis incensiones non fiunt vltra diametri quartam, nam puncta incidentiae infra exagoni latus à circuli axe circumuoluta, circulos describent in speculi superficie, à quibus lineae reflexae in diametri quarta concurrunt, quarum concursu incensiones fiunt. Hinc patet multorum, &Euclidis error, qui in sua catoptrica in circuli centro incensiones fieri pronunciauerit, quod est falsum, &impossibile. In reflexionibus speculorum concauorum Solis radio feriente supra latus exagoni, linea reflexionis inferius vltradiametri finem cadet. Esto speculum concauum CEB, radius Solis AB, feriens B punctum, quod ab E per pentagoni latus distat, &est supra latus exagoni, dico lineam reflexionis BF cadere extra finem diametri CDE, vltra E, inferius in puncto F.