Latin
Prop. 11
Giambattista Della Porta, De refractione 68
Unproofread scanNot analysed yet
Prop. 11. VNC oculi singulas partes exactiùs perpendamus, nam quae intus à natura conclusa sunt, ita locata sunt, vt nil eorum superuacaneum sit, nihil ad perfectam visionem non necessarium. Sed demonstrabimus primò necessariò fuisse rotundum. Primò ex capacitate: aliter enim capiendae quantitati suffecturus non erat. Est orbicularis figura isoperimetrorum omnium capacissima, quum etiam ex omnium partium corporis multis particulis ad multa munia obeunda indigeret, humoribus, &tunicis, easque angustissimo spatio coarctarentur, ne caput grauarent, ex nunquam satis laudatae Naturę munere largitum est, vt orbicularis constitueretur.