Latin
Prop. 11
Giambattista Della Porta, De refractione 69
Unproofread scanNot analysed yet
Altera ratio ex necessitate, oportebat enim oculos sursum adducti, deorsum abduci, illuc, huc circumuolui, &deflecti; nam si alterius figurae triangularis, vel quadrangularis fuissent, horum motu oportebat partes mutuò contundi, dilacerarique, &interceptas partes vacuas relinqui, vnde quo visus aboleretur, insignes noxas motus his partibus inferret. Vel si immoti essent, caput il luc, huc circumuoluendo, maximè hominem defatigari contin geret, quod erat inconcinnum. Addimus praeterea rotunda tionis illam rationem, vt liberiori motionis munere fungerentur, vt nostro arbitratu celerrimè multa visu apprehenderemus, quum omnium figurarum sphaerica minus reuolutionibus obnoxia, globosisque summa inest reuolutionis agilitas. Necessarium quoque erat oculum circumacta, globataque figura esse, vt rectae lineae super eum orientes perpendiculares, &in centro concurrentes, quanto longius distraherentur, maiorem basim interciperent, quae solae veritatem ostendunt, quod nulli, nisi sphaericae figurae contingit: si planus enim esset, non perciperet vnico intuitu nisi aequale sibi spatium. Sit visus AB, à puncte A &Boriantur binae perpendiculares AC, BD, interceptum solum spatium CD videret aequale ipsi AB, per 23. &25. primi, &si CD longior esset vsque ad E, oporteret vt oculus ad dextram moueretur, &si propriùs, vel longius superficies obiectaretur. At si concauus, contrariae functionis opifex fuisset, nam mul tò minus, quàm ipse est videret. Esto oculus ABCDLI, &occurrat ei res videnda EF, cadit radius EA, refrangitur in C, per tertiam primi nostri, extendatur, perueniet in G. Eodem modo F, venit in B, refrangitur in D, relabitur in H.