Latin
Prop. 11
Giambattista Della Porta, De refractione 71
Unproofread scanNot analysed yet
Organum visus, necessariò aqueum futurum. RGANVM visus vtrum ex igne, vel aqua esset, haud parua fuit inter principes philosophos controuersia. Empedocles igneum oculum existimauit, quatuor enim elementis, quatuor sensus assignauit, tactui terram, gustui aquam, auditui aerem, visui verò ignem. Inquiens. Conspicimus terram tellure, liquore liquorem, Aere naturam aeream, igni cernimus ignem. Galenus etiam igneum dixit oculum, Platonem sequutus, &opticos sui temporis, qui per emissionem visionem fieri existimabant. Tantos viros decepit splendor in oculis conclusus, vt videbimus. Democritus aqueum oculum dixit, &hunc sequutus Aristoteles libro de animalium partibus, &de sensu, &sensili. Tradit enim oculum aqueum potiùs, quàm aereum ab rerum opifice solertissimè constructum, quòd aqua non solùm diaphana, sed cuphana esset, nam &si pellucidior sit aer, aqua tutior vallari, conseruarique potest, quum aer sua tenuitate facilè diffletur, oportebat oculum densis, solidioribusque tunicis construi, quod si ita factum esset, transmissioni fuisset inoppor tunus, neque constructionem suo muneri idoneum obtineret, nam animalia densam oculi tunicam habentia obtusi sunt visus, vt locustę. Pręterea cuphana est, quo visibiles formae meliùs insinuari, suscipi, conseruarique possint, quod est oculo proprium, nam si aer suscipit, non retinet. Additque meliùs terminari aquae diaphanitatem ex sua profunditate, sine alterius opaci oppositione, quàm aer, vt in puteis &aquę plenis vasis videtur, quae imaginem reddunt. Sed hęc isti nimis oscitanter aggressi sunt Terminatio aquae in oculo necessaria non est, nec color magis aquae quàm aeri inhaeret, nam si quis sub arbore decubuerit, viridi colore perfudetur, eadem lux colore intincta aquam &aerem tingit, qua sublata, vterque absque colore est.