Latin
Prop. 11
Giambattista Della Porta, De refractione 70
Unproofread scanNot analysed yet
Sit oculi centrum foris K, ex E, &F trahantur catheti, occurrent lineis formam referentibus in GH, erit igitur GH forma minor re visa EF. Plerunque etiam dextra sinistra, &sinistra dextra &quae sur sum deorsum, &quae deorsum sursum viderentur. Esto oculus IABLCD, visibile obiectum EF veniant ad pupillam AB, lineę EA, &FB, ipsa EA refrangitur ad C, per tertiam primi, relabitur in H. sic B refrangitur in D, relabiturque in G. Occurrent cathetis ex FE per centrum K transeuntibus in GH. Sic videbitur punctus F dexter in sinistrum G. Vnde in sphaericam figuram animaduersus sis, nullam nisi sphaericam exclamares, quae tot munijs sola praestat, è centro enim per per pupillam, &si per angustissimum spatium longiùs exporrectae lineae, totum ferè hemisphaerium intercipiunt. Neque est, quòd huic corroborando prolixiùs insistam. Gentilis Auicennae interpres, medicam oculi rotundationis rationem affert, ob id globosum fuisse, quòd figura ipsa sola quicquid impedimenti, vel noxij se ingerentis declinare potest. Sed Vitellionis opinionem non probo, oculum inquientis sphęricum propterea esse, quia aquę naturę est, cuius proprietas est rotundari semper, sententiam loannis de Sacrobosco sequuti, qui aqueum elementum rotundum dicit, quia gutta in terram cadens rotundatur.