Latin
Prop. VIII
Giambattista Della Porta, De refractione 79
Unproofread scanNot analysed yet
Et quemadmodum quum corpora nostra laborant, deteriùs se habent, quum mediocriter, optimè efficiuntur, ita oculi ad res solidas offendentes, laborant, ad humidas, quia nil obstat, oberrant, quum verò ad virides, qui a solidae mediocriter sunt, &aliquid humoris continent, faciliter acquiescunt. Bone Deus, quid commune habet visus cum solido, &liquido? Qui lata pupilla sunt noctu melius, interdiu hobetiùs, qui arcta interdiu acutiùs, noctu caligant. Prop. VIIII. uum ij iiiaqo elliuum, DVNT qui arcta, &qui lata donati sunt pupilla, quorum OPhysiognomoniam suo loco diximus, sed qui lata sunt pupilla noctu melius, interdiu hebetiùs, qui verò arcta interdiu acutiùs, noctu verò nil penitus vident. Noctiuaga animalia, vt bubones, noctuae; feles, &lupi lata pupilla donati sunt, vt &vespertiliones, at gallinae, columbae, &passeres, &eiusmodi nil penitus noctu, interdiu acutissimè vident, &illa in die caecutiunt, &haec paruis pupillis praedita sunt. Aphrodiseus ob id animalia quaedam interdiu vident, hoctu nequeunt, dicit quia spiritum vsui visus accomodatum habent crassiorem, quàm vt aerem permeare ad rem vsque videndam valeat, crassescit enim per noctem, quum Solis absentia refrigeretur, interdiu extenuatur aeris beneficio, qui tenuis, &calidus est; seles tamen, hycnę &vespertiliones contra se habent, quum enim interdiu, nil ferè videant, acutè omnia per noctem conspiciunt, spiritum quidem illum visorium, &tenuissimum, &dilucidissimum habent, ita vt per noctem hic modicè inerassescens idoneus ad rerum conspectum reddatur, per diem luce praeclara supramodum extenuatus expandatur, &euanescat. Leones per acriorem Solem ingredi non pariuntur, sunt enim oculorum acie acutiuscula, &ignem interdiu ea mobrem fugiunt, constat, aleii ouis aciem esse argumento pupiliae, nuę praefulget, atque etiam partis humidae oculorum, quaediluo idissima est. Haec eadem ab eo Rogerius Bacchon. Sed haec mihi falsa videntur: qui enim lata sunt pupilla interdiu lumine multo, splendoreque offenduntur, ac noctu ob ctu ob sui amplitudinem rerum simulachra facilè subeunt, &vi dentur, contra verò qui arcta sunt oculorum acie, quia lumine non offenduntur, acutiùs vident, noctu rerum simulachra penetrare nequeunt.