Latin
Prop. VIII
Giambattista Della Porta, De refractione 80
Unproofread scanNot analysed yet
Pupillas ad vsum animalium accommodatas varias esse. Prop. B id prouida Natura secundum animalium vsum, &necesOsitatem pupillas construxit, nectiuagis, vt à summo ad imum reserentur, quasi fores, vt citiùs, &liberiùs suo fungi munere possint, oportebat enim vt vniuersa pupilla operiretur, &oculi semiglobus foras prominens vndique apertus, &fulgentissimus foret, non enim in eorum oculis albugo est, sed quicquid intra palpebras continetur, id totum pupilla sit. Contra se habent homines, &diurna animalia, columbae, gallinae, &huiusmodi, nam quu die ab eis res gerendae sint, paruo pupillae hiatu contentae sunt, nam si laxiùs aperirentur, hebesceret potius nimia luce visus, &caecutiret. Noctiuaga haec, quia sursum, deorsumque conspiciendi vsus erat, ab imo ad summum pupilla scinditur. Contra autem in quibusdam piscibus, quorum vsus ad latera erat, à dextris ad sinistra hiatus erat, sic pro vniuscuiusque officio pupilla, &eius scissura animalibus est accommodata. Pupillam necessariò rotundam fuisse, magnitudines sine impedimento oppositas rotundas videri.